«Consules ab urbe profecti sunt, prior Sp. Carvilius, cui veteres legiones decretae erant, paulo post L. Papirius. Samnium pervagatus Papirius ad Aquiloniam² pervenit. Ibi diu non pugnatum est; lacessendo magis quam inferendo pugnam dies absumebantur. Carvilius interea Cominium³ obsidebat. L. Papirius, cum ad dimicandum se satis paratum esse judicaret, nuntium ad collegam mittit, sibi in animo esse, postero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste; opus esse illum, quanta maxima vi posset, Cominium oppugnare, ne quid laxamenti⁴ sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda. Diem ad proficiscendum nuntius habuit; nocte rediit, approbare collegam consilia referens Papirius extemplo contionem habuit; multa de universo genere belli, multa de hostibus disseruit: Samnitium aciem a patre suo occisam; datum sibi quoque esse, ut adversus maximos conatus Samnitium opponeretur dux; deos immortales adesse Romanis propter foedera toties petita, toties rupta. Proelio commisso in dextro cornu nubes pulveris forte ortus speciem equitum appropinquantium dabat fefellitque non Samnites modo, sed etiam Romanos. Consul affirmavit errorem clamitans inter prima signa, ita ut vox etiam ab hostibus audiretur, captum Cominium, victorem collegam adesse; adniterentur, ut vincerent, priusquam gloria alterius exercitus fieret. Verbis consulis excitati milites ordines hostium perrumpunt omnesque fugant. Eadem fortuna et ab altero consule ad Cominium gesta res. Litterae consulum, has res renuntiantes, cum Romam allatae essent, et in curia et in contione ingenti laetitia auditae sunt. ² Aquilonia og ³ Cominium, byer i Samnium. ⁴ laxamentum, i, lettelse, pusterum.»