Kallimakhos person, forfatter
Hvordan planene telles
Utvalget omfatter 91 læreplaner. Flere trykk og oversettelser av samme plan telles én gang. Lover, utkast, veiledninger og tillegg er ikke med. Ikke alle planene er fullstendig undersøkt for emnet.
Ingen sitater fra læreplanene om Kallimakhos i atlaset.
Lest i skolen
Til eksamen 1
- 1842 · Examen artium
Pellantur istæ ineptiæ pæne aniles, ante tempus mori miserum esse. Qvod tandem tempus? Naturæne? At ea quidem dedit usuram vitæ, tanquam pecuniæ, nulla præstituta die. Qvid est igitur, quod querare, si repetit, cum vult? ea enim conditione acceperas. Iidem, si puer parvus occidit, æquo animo ferendum putant: si vero in cunis, ne querendum quidem. Atqui ab hoc acerbius exegit natura, quod dederat. Nondum gustaverant, inquiunt, vitæ svavitatem: hic autem jam sperabat magna, quibus frui coeperat. At id quidem ipsum in cæteris rebus melius putatur, aliquam partem, quam nullam, attingere; cur in vita secus? Quamquam non male ait Callimachus, multo sæpius lacrymasse Priamum, quam Troilum. Eorum autem, qui exacta ætate moriuntur, fortuna laudatur. Cur? Nam, reor, nullis, si vita longior daretur, posset esse jucundior. Nihil est enim profecto homini prudentia dulcius: quam, ut cætera auferat, affert certe senectus.