Hystaspes
Til eksamen 1
- 1909 · Examen artium
«Alexandro post pugnam apud Issum factam litterae a Dario redduntur, quibus, quia superbe scriptae erant, vehementer offensus est; praecipue iram ei movit, quod Darius sibi regis titulum¹, nec eundem Alexandri nomini adscripserat. Flagitavit autem magis quam rogavit, ut pecunia, quantamcunque postulasset, accepta, matrem sibi et conjugem liberosque restitueret; de regno iterum, si vellet, contenderet; suadere vero, ut alieni imperii finibus cedens socius amicusque esset. Ad eas litteras Alexander rescripsit: «Darius, Hystaspis filius, coloniis Graecorum Ionicis omni clade vastatis, cum magno exercitu mare trajecit, Macedoniae et Graeciae inferens bellum. Rursus Xerxes, cum ad oppugnandos nos cum ferorum barbarorum copiis venisset, navali proelio victus Mardonium tamen reliquit in Graecia, ut absens quoque popularetur urbes, agros ureret. Philippum vero, patrem meum, nemo est qui ignoret, ab iis interfectum esse, quos ingenti, si id facinus perfecissent, promissa pecunia, sollicitaverant² homines a vobis missi. Tu quoque nuper percussorem³ in me emere voluisti. Scelera ergo vestra hoc bello suscepto ulciscor. Et dii quoque mihi, quando mea est justior causa, favent; magna Asiae pars in mea est dicione; te ipsum acie magna vici. Quamquam nihil te a me impetrare oportebat, tamen, si veneris supplex, et matrem et uxorem et liberos sine pretio recepturum te esse polliceor. Ceterum, cum mihi scribes, memento, non tantum regi te, sed etiam tuo scribere.» ¹ Titulus, titel. ² sollicitare, lokke. ³ percussor, morder.»