«Hippias Eleus, etsi pleraque omnia cum aliis sophistis aetatis suae communia habuit, tamen hoc sibi veluti proprium vindicat et peculiare, quod summam sapientiae laudem in maxima rerum, quas sciret, copia et varietate posuit. Complexus est enim omnem fere artium ac disciplinarum ambitum, maximeque versatus est in iis studiis, quae cum elegantia et venustate arctissime coniuncta essent atque copulata. Nam apud Platonem quidem praeter artem rhetoricam et civilem, qua ipse magnopere gloriatur, etiam arithmeticam, geometriam, astronomiam, grammaticam et musicam novisse narratur, immo etiam tenuisse ea, quae non ingenii vi, sed manuum artificio exercerentur. Quum vero nihil magis quam doctrinae et eruditionis varietatem atque venustatem expeteret, factum est, ut hominem vere eruditum elegantemque existimaret prorsus dedecere haerere in singulis, neque unice veluti summa rerum intueri atque considerare. Quocirca subtilitatem illam, quae omnia diligenter persequitur et exquirit, pusilli angustique animi esse iudicavit, qui ad universa contuenda nunquam eveheretur; ideoque a Socratica veri exquirendi ratione omnino fuit alienus, unice rhetoricae illi deditus, quae splendidarum nugarum egregia erat adiutrix atque ministra. Simillimus igitur Hippias videtur fuisse iis nostrorum hominum, qui accuratam subtilemque doctrinam, qua videlicet ipsi carent, alto supercilio despicientes nullum non literarum genus attingunt, ac protinus altos spiritus sumentes sese praeter ceteros in intima doctrinae penetralia pervenisse gloriantur. Quod autem talis ingenii homines plerumque facere solent, ut etiam corporis habitu et ornatu quandam affectent dignitatem atque gravitatem, idem etiam Hippias fecit, siquidem Platoni fides habenda est. Studiose enim ille vestimentorum pariter atque calceamentorum elegantiam sectatus est, voluitque externa quoque corporis specie videri pulcher atque bellus, quo vel figurae suae adspectus, quali esset ingenio, unumquemque certiorem faceret.»