Hasdrubal, sønn av Gisko
Til eksamen 2
- 1908 · Examen artium
«[Karthagienseren Hasdrubal slutter forbund med Numidiens konge Syphax.] Erat Hasdrubali non hospitium modo cum Syphace, sed mentio¹ quoque facta erat affinitatis², ut rex in matrimonium duceret filiam Hasdrubalis. Ad eam rem perficiendam tempusque nuptiis statuendum profectus Hasdrubal, ut accensum eum amore virginis esse sensit, filiam a Carthagine arcessit maturatque nuptias³; et ut publicum quoque foedus privato adjiceretur, societas inter populum Carthaginiensem regemque jurejurando affirmatur. Ceterum Hasdrubal, qui sciret, cum Scipione initam a Syphace antea esse societatem, et mutabilia barbarorum ingenia esse, veritus, ne, si trajecisset in Africam Scipio, parvum vinculum eae nuptiae essent, Numidam perpellit, ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat, per quos moneat eum, ne prioribus suis promissis fretus in Africam trajiciat; se et nuptiis filiae Hasdrubalis et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi junctum optare, ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum necesse sit; si non abstineat Africa Scipio, sibi necessarium fore et pro terra Africa, in qua ipse sit genitus, et pro patria, parente, penatibus conjugis suae dimicare. Cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt. Scipio legatis propere, priusquam res vulgaretur, remissis in Africam litteras dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet, ne foedus rumperet diis testibus ictum. ¹ mentionem facere, bringe paa bane. ² affinitas, svogerskab. ³ nuptiae, bryllup, giftermaal.»
- 1913 · Examen artium
«Anno urbis conditae quingentesimo quadragesimo quinto quum P. Scipio Hasdrubalem in Hispania adoriri in animo haberet, hic fugae magis quam itineris modo usque ad Oceanum se contulit et omnes milites suos in urbes divisit, ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur. Scipio ubi animadvertit, bellum passim dissipatum esse et singulas urbes expugnare diuturni magis quam magni operis esse, exercitum suum reduxit. Ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem millibus peditum et mille equitibus ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem — Orongin barbari appellabant — mittit; in hac urbe erat praesidium Punicum. L. Scipio castris prope urbem positis misit ad portas, qui suaderent oppidanis, ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. Ubi nihil pacati responsum est, L. Scipio urbem adortus est ex omnibus partibus, et atrox proelium factum est. Timor inde oppidanos incessit, ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine, Poeni an Hispani essent,. obvii caederentur. Itaque patefacta repente porta ex oppido sese ejecerunt, scuta prae se tenentes, ne telis procul conjectis vulnerarentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abjecisse appareret. Nihilo minus in transfugas impetum fecerunt Romani, multique sunt caesi. Eadem porta, qua evaserant incolae, in urbem Romani ingressi sunt, sed direptione et caede obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme, qui portas clauserant. Ceteris traditum oppidum; suae redditae res. — Laeta et ipsis, qui rem gessere, urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui. P. Scipio fratrem, quanto poterat verborum honore, collaudavit, quum Carthagini Novae ab se captae captam ab eo Orongin aequaret.»