Hanno
Til eksamen 1
- 1906 · Examen artium
«Ad Marcellum, captis Syracusis, legationes omnium ferme civitatum Siciliae conveniebant. Qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti sunt; qui metu post captas Syracusas se dederant, ut victi a victore leges acceperunt. Erant tamen haud parvae reliquiae belli circa Agrigentum² Romanis; praeerant Poenis Epicydes et Hanno, duces prioris belli, et tertius novus ab Hannibale missus, Muttines, vir impiger et sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus. Huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ut brevi totam Siciliam impleret nomine suo. Itaque inclusi ad id temporis moenibus Agrigenti Epicydes et Hanno, ausi egredi extra muros, ad Himeram³ amnem posuerunt castra. Quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor millium intervallo consedit, quid agerent pararentve, exspectaturus. Sed nullum neque locum neque tempus cunctationi dedit Muttines, stationibus hostium cum ingenti terrore invectus. Paulo post, cum abesset forte Muttines, Hanno jam ante gloriae ejus invidens, Epicydem perpulit, ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur, et secunda pugnae fortuna evenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore. Indignum vero ratus Marcellus, se, qui Hannibalem victoria Cannensi superbum ab Nola¹ reppulisset, his terra marique victis a se hostibus cedere, propere efferri signa jubet. Haud magni certaminis fuit proelium; primus clamor atque impetus rem decrevit. ² Agrigentum, i, by paa Sicilien. ³ Himera, ae, flod paa Sicilien. ¹ Nola, ae, by i Kampanien.»