«Aar 170 f. Kr. hadde pretorene Lukretius og Hortensius paa forskjellig maate plaget indbyggerne i den græske by Chalkis, som hjalp romerne i krigen mot makedonerne. Eo tempore legati Chalcidensium Romam venerunt et in senatum vocati sunt; quorum legatio ipso introitu omnes senatores movit, quod princeps eorum pedibus aeger lecticia est introlatus. Cum sibi nihil vivi reliquum nisi linguam ad deplorandas calamitates patriae suae praefatus esset, benefacta civitatis suae primum exposuit, et vetera et ea, quae bello Macedonico ducibus exercitibusque Romanis praestitissent; tum quae C. Lucretius praetor Romanus in populares suos superbe, avare, crudeliter fecisset, deinde quae tum maxime L. Hortensius faceret. Ut omnia, etiam iis, quae patiantur, tristiora, patienda sibi esse putent, potius quam fide decedant, ita, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire se, tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere; complures urbes, quae eos exclusissent, incolumes esse; apud se templa omnibus ornamentis spoliata, libera corpora in sorvitutem abducta, fortunas sociorum populi Romani direptas esse et quotidie diripi. Lucretium in senatum arcessere placuit, ut se coram purgaret. Ceterum multo plura praesens audivit quam in absentem jacta erant, et graviores potentioresque accusatores accesserunt duo tribuni plebis, qui non in senatu modo Lucretium increpuerunt, sed ei etiam diem dixerunt. Jussu senatus Q. Maenius praetor legatis Chalcidensium respondit: Quae bene meritos sese de populo Romano dicant, ea scire vera eos referre senatum. Quae facta a Lucretio fierique ab Hortensio querantur, ea neque facta esse neque fieri voluntate senatus. Litteras se ad L. Hortensium daturos esse, quae Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in servitutem liberi venissent, eos conquirendos primo quoque tempore restituendosque in libertatem curaret. Lucretium, ubi dies, quae dicta erat, venit, tribuni apud populum accusarunt eique multam maximam dixerunt. Comitiis habitis omnes triginta quinque tribus eum condemnaverunt.»