«Boierne, en gallisk stamme i Norditalia, angriper romernes leir fra tre kanter: bakfra ved porta quaestoria (bakporten) og fra begge sidene ved portae principales (de to sideportene). Begivenhetene før og under kampen skildres nedenfor. Ti. Sempronius consul in provinciam profectus in Boiorum agrum legiones duxit. Boiorix tum regulus eorum cum duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit, ut appareret dimicaturos, si hostis fines intrasset. Consul ubi, quantae copiae, quanta fiducia esset hosti, sensit, nuntium ad collegam mittit, ut, si videretur ei, maturaret venire: se in adventum eius rem extracturum. Quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat, ut, priusquam coniungerentur consulum copiae, rem transigerent. Per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur; tertio subiere ad vallum castraque simul ab omni parte aggressi sunt. Consul arma extemplo capere milites iussit; armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam¹ fiduciam hosti augeret et disponeret copias circa portas. Duae legiones duabus principalibus portis signa efferre iussae. Sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli, ut clauderent viam. Diu in angustiis pugnatum est. Nec dextris magis gladiisque gerebatur res, quam scutis corporibusque ipsis obnixi² urgebant, Romani, ut signa foras³ efferrent, Galli, ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent. Nec ante in hanc aut illam partem moveri acies potuerunt, quam Q. Victorius centurio et C. Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, signa adempta signiferis in hostes iniecerunt. Dum repetunt enixe signum, priores secundani⁴ se porta eiecerunt. Iam hi extra vallum pugnabant quarta legione in porta haerente, cum alius tumultus ex aversa parte castrorum est exortus. In portam quaestoriam irruperant Galli resistentesque pertinacius occiderant ducentos ferme milites. Usque ad meridiem aequis viribus ac prope pari spe pugnatum est. Labor et aestus mollia corpora Gallorum et minime patientia sitis cum decedere pugna coegisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra. ¹ stolidus, dum, tåpelig; dum, uvitug. — ² obnixus og enixus, ivrig, av all makt; ihuga, av all makt. — ³ foras, ut. — ⁴ secundanus, soldat av 2. legion.»