Fotios I person, forfatter
Hvordan planene telles
Utvalget omfatter 91 læreplaner. Flere trykk og oversettelser av samme plan telles én gang. Lover, utkast, veiledninger og tillegg er ikke med. Ikke alle planene er fullstendig undersøkt for emnet.
Ingen sitater fra læreplanene om Fotios I i atlaset.
Lest i skolen
Til eksamen 1
- 1844 · Examen artium
Herodianus, historiarum scriptor, in geographico genere plura protulit, quæ vix in tirone castigationem effugiant. Verum omittamus hæc; neque illud notemus, in quo male fidam memoriam verius accuses, omissionem multorum nominum propriorum, posterioribus maxime in libris. In Cyropaedia Xenophontis hæc omissio nominum et temporum frequenter facta in iis argumentis esse potest, unde id opus non ad severam fidem historiæ scriptum esse colligamus. An forte Xenophontem noster imitari voluit? aut nihil omnino referre putavit nominare homines, quorum secundæ vel tertiæ partes essent in historia? Utcunque est, nihil tamen hæc impediunt, quo minus Herodianum, quamvis longo intervallo ab antiquis & classicis semotum, ex collatione æqualium satis honesto loco ponamus, quippe in auctoribus, qui eundem tractum temporis scripserunt, æqvissimum, tersissimum, disertissimum, jucundissimum. Has laudes ei etiam veteres tribuerunt. Photii judicium alio loco attuli, qui, materia singulorum librorum recensita, dictionem ejus laudat perspicuam, svavem atque ab affectata insolentia & humilitate æque temperatam: addit idem magnificam laudem, quum illum dicit in omni virtute historiæ paucis inferiorem. Tantum quidem non extollitur a supparibus scriptoribus Latinis, etsi ab his quoque numeratur in optimis, & eorum plures ejus libro tanquam fonte sunt usi.