Filopoimen
Til eksamen 1
- 1917 · Examen artium
«(Som leder for det akæiske forbund hadde Filopømen gjort messenierne store tjenester. Bl. a. hadde han befriet dem fra Spartas overhøihet. Men de viste sig meget utaknemlige; tilskyndet av det aristokratiske parti i landet faldt de fra det akæiske forbund, og i den derpaa følgende krig fanget og dræpte de Filopømen). Messenii defecerant a concilio Achaico*). Cum bellum inde ortum esset, Philopoemen, sum paucis equitibus contendens ad arcem quandam occupandam, in valle angusta ab exercitu Messenico oppressus est. Ipse potuit effugere, sed pudor relinquendi equites eum retinuit. Quibus dum locum ad evadendas angustias praebere conatur, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit quin exanimaretur. Jacentem hostes capiunt, vix sibi ipsi prae gaudio credentes. Nuntios in urbem Messenen præmittunt, debellatum esse, Philopoemenem captum adduci. Primum res populo incredibilis visa est; deinde ut super alium alius idem omnes affirmantes veniebant, tandem facta fides, et ad spectaculum omnes, simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur. Qui Philopoemenem adducebant, ægre portam intrare potuerunt; tanta erat turba obviorum. Cum plerique a spectaculo exclusi essent, theatrum repente, quod proximum viæ erat, compleverunt, et ut eo adduceretur in conspectum populi, una voce exposcebant. Magistratus et principes veriti ne quem motum misericordia tanti viri faceret, procul in conspectu eum statuerunt, deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt. Postero die multitudo, memor pristinorum ejus in civitatem meritorum, parcendum censebat; defectionis autem auctores, quorum in manu respublica erat, ad necem ejus consentiebant. Vicit pars avidior poenæ, missusque qui venenum ferret. Accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quæsivisse, incolumesne equites ex valle evasissent. Postquam dictum est incolumes esse, «Bene res se habet», inquit et poculo impavide exhausto, haud ita multo post exspiravit. *) Concilium Achaicum = det akæiske forbund.»