«Antiochus, Syriae rex, pugna ad Magnesiam devictus, Zeuxim, Lydiae praefectum, et Antipatrum, fratris sui filium, oratores ad L. Scipionem consulem misit. Hi prius Eumene convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo, quam speraverant, invento, consulem adierunt, praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, Zeuxis: “Quaerimus“, inquit, „a vobis, Romani, quo piaculo expiare errorem regis atque pacem veniamque impetrare a victoribus possimus. Maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis; quanto id majore et placatiore animo decet facere in hac victoria, quae vos dominos orbis terrarum fecit? Positis jam abversus omnes mortales certaminibus, haud secus quam deos consulere et parcere vos generi humano oportet“. Jam antequam legati venirent, decretum erat, quid responderetur. Respondere Africanum placuit; is in hunc modum locutus fertur: “Romani animos in omni fortuna eosdem gessimus gerimusque; neque nos secunda res extulerunt nec adversae minuerunt. Ejus rei, ut alios omittam, Hannibalem vestrum vobis testem darem, nisi vos ipsos dare possem. Postquam trajecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam aciem videremus, cum incertus belli eventus esset, de pace vobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc victores victis ferimus. Europa abstinete; Asia omni, quae cis Taurum montem est, decedite. Pro impensis in bellum factis quindecim millia talentum dabitis, quingenta praesentia, duo millia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobaverint, singula millia deinde per duodecim annos. Haec cum pepigerimus, facturos vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitrio dabitis; sed nunquam satis confidemus, ibi pacem esse populo Romano, ubi Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. In deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia serius facit, quam facere potuit.“ Cum iis mandatis ab rege missi erant legati, ut omnem pacis condicionem acciperent; itaque Romam mitti legatos placuit.»