«Bello Punico secundo P. Cornelius Scipio, cum Carthaginem Novam, opulentissimam Hispaniae urbem, expugnasset, obsides totius Hispaniae, qui ibi a Poenis custodiebantur, ad se vocari jussit atque universos benigne allocutus curaturum se promisit, ut suam quisque in patriam restitueretur. Erat inter obsides virgo adeo eximia forma, ut, quacunque incedebat, omnium oculos in se converteret. Scipio percontatus patriam parentesque inter cetera accepit, desponsam¹ eam esse principi Celtiberorum; adolescenti nomen erat Aluccius. Extemplo igitur parentibus sponsoque² ab domo accitis, prius Aluccium alloquitur. Virginem inviolatam ei tradidit et: «Hanc mercedem», inquit, «unam pro eo munere paciscor, ut amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse, scias, multos mei similes in civitate Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici posse, quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut amicum malis». Adolescens gaudio commotus, dextram Scipionis tenens, deos omnes invocare ad gratiam illi pro se referendam, quoniam ipse non posset. Parentes deinde cognatique virginis appellati. Qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab se donum acciperet, coeperunt. Scipio accepturum se pollicitus poni ante pedes aurum jussit vocatoque ad se Aluccio: «Super dotem»,³ inquit, «quam accepturus a socero es, haec tibi a me dona accedent», aurumque tollere jussit. His laetus donis honoribusque domum dimissus Aluccius implevit populares laudibus meritis Scipionis: Venisse dis simillimum juvenem, vincentem omnia cum armis tum benignitate ac beneficiis. ¹ despondere alicui aliquam, love en en kvinde tilegte. ² sponsus, i, fæstemand. ³ dos, tis, medgift.»