Læreplanatlas

Eksamen 1864

Examen artium · Latin, oversettelse

Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare, sed negare beneficium est: aestimemus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus nec dispicere, quam perniciosa sint, licet, quia judicium occaecat affectus. Sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detestamur perniciosos malorum munerum auctores. Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, sic omnia, quae nocitura sunt, submisse, nonunquam etiam miserabiliter rogantibus perseveremus non dare. Quum initia beneficiorum suorum spectare, tum etiam exitus decet et ea dare, quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet. Multi sunt, qui dicant: „Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam? rogat, resistere precibus ejus non possum. Ipse viderit: de se, non de me queretur.” Falsum est: immo de te et merito quidem, quum ad mentem bonam redierit, quum cupiditas illa, quae animum inflammabat, remiserit; quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adjutus est? Exorari in perniciem rogantium saeva bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri revera nihil nisi odium est. Beneficium demus, quod in usu magis atque magis placeat, quod nunquam in malum vertat. Saepe nihil interest inter amicorum munera et hostium vota. Quicquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit; quid autem turpius quam, quod evenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium?

Examen artium · Norsk stil

Hvorfor er det godt for Mennesket, at det ikke kjender sin egen Fremtid?
s. 161 · nb.no
Om Munkevæsenets Indflydelse paa Menneskeslegtens Udvikling.
s. 20 · nb.no